Codex Iustinianus 2.11.18
inscriptio Imp․ Gordianus A․ (Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ et Valerianus C.) Antiocho
C.2.11.18 Non damnatos quidem dumtaxat iniuriæ, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum․ verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi․ ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conservat․ quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur.
subscriptio PP․ XIIII k․ Ian․ Sæculare II et Donato conss.[a․ 260]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
