Codex Iustinianus 12.8.ult
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Cyro pp.
C.12.8.2pr. Omnes privilegia dignitatum hoc ordine servanda cognoscant, ut primo loco habeantur ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo venient vacantes, qui præsentes in comitatu illustris dignitatis cingulum meruerint :tertium ordinem eorum prospicimus, quibus absentibus cingulum illustris mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui præsentes a nostro numine sine cingulo codicillos tantum honorariæ dignitatis adepti sunt: quintum eorum, quibus absentibus similiter sine cingulo mittuntur illustris insignia dignitatis.
C.12.8.2.1 Sed administratores quidem, etiam comites rei privatæ, omnibus vacantibus omnibus honorariis anteponi censemus.
C.12.8.2.2 Vacantes autem post administratores venientes non omnes iam omnibus honorariis credidimus præponendos, sed eos vacantes illis honorariis, qui similem adepti sunt dignitatem, ut præfectorius præfectorio, non quæstorius præfectorio præponatur, parique modo quæstorius quæstorio, non vacans comes thesaurorum vel comes rei privatæ honorario quæstorio vel ex magistro officiorum præferatur.
C.12.8.2.3 Inter administratores illos etiam numerari decernimus, quibus illustribus in sacro nostro consistorio cinctis aliquid ordinariæ dignitatis vel antea commisimus vel postea committemus peragendum, verbi gratia si vacanti magistro militum belli cura committatur.
C.12.8.2.4 Cur enim aut vir magnificus germanus magister militum vacans appellatur, cui bellum contra hostes mandavimus? aut cur excellentissimus pentadius non egisse dicitur præfecturam, cuius illustribus cincti dispositionibus vice prætorianæ præfecturæ miles in expeditione copia commeatuum abundavit.
subscriptio [a․ 440-441]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
