Codex Iustinianus 12.60.3
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Palladio pp.
C.12.60.3pr. Sive ex prætoriano officio sive illustris comitivæ sedis largitionum nec non et rei privatæ nostræ vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat intra anni metas debere collectis ratiociniis ad proprium iudicem remeare eique suam efficaciam ostendere, quid eius instantia exactum fuerit quidve in debitis habetur vel penes quos resederit vel cuius culpa aut causa in eadem provincia fuerit derelictum.
C.12.60.3.1 Quod si exacto spatio anni eius regionis visceribus prædator insidens deprehensus fuerit remorari, tunc absolutus cingulo militia abicietur, primoribus eius militiæ decem librarum auri multa proposita.
C.12.60.3.2 Si redire dissimulet, per vices officiorum ligatus ferreis nexibus cura provincialis officii ad debitum mittatur examen nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum isdem licentiam auferamus in eadem provincia continuare exactionem.
subscriptio D․ X k․ Oct․ RavennæTheodosio A․ VII etPalladio conss. [a․ 416]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
