Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.59.ult

DE DIVERSIS OFFICIIS ET APPARITORIBUS IUDICUM ET PROBATORIIS EORUM.

inscriptio Imp․ Leo A․ Erythrio pp.

C.12.59.10pr. Hac sanctione decernimus, ut in posterum nemini licentia sit edendi exemplaria his, qui sociandi sunt cuicumque militiæ, quam sine divinis probatoriis adipisci non possunt, sed periculo primatum uniuscuiusque officii ipsas authenticas sacras, quæ divinam nostræ pietatis continent adnotationem, cum subscriptione administrantium, sub quorum iurisdictione consistunt, his qui militare volunt præstari: exemplaribus videlicet earum cum subscriptione eorundem iudicum apud singula quoque officia, prout convenit, reservandis.

C.12.59.10.1 Quamvis autem manifestum sit de huiusmodi probatoriarum observatione excepta esse certorum iudicum officia, tamen ne ullius ignorantiæ relinquatur occasio, omnium officiorum, quibus necesse est per sacras probatorias militiæ sociari, notitiam in sacris apicibus subdendam esse censuimus.

C.12.59.10.2 Sub hac igitur observatione omnes, qui sive in hoc sacro palatio nostro sive in aliis quibuscumque officiis deinceps militare cupiunt, qui tamen, ut dictum est, non possunt pro tenore sacrarum constitutionum vel vetere consuetudine nisi præcedentibus sacris probatoriis militiæ sociari, sicut subnexa notitia demonstrat, adipisci præcipimus: scientibus his, qui ex aliqua parte præsentis nostræ serenitatis legis formam conventia vel neglegentia quadam colludere temptaverint, non tantum amissione bonorum omnium, sed etiam capitis periculo ut pote criminis falsitatis obnoxios semet esse plectendos.

C.12.59.10.3 Et est notitia․ scrinii memoriæ probatoriæ agentium in rebus, palatinorum largitionum, palatinorum rerum privatarum partis augustæ.

C.12.59.10.4 Item scrinii sacrarum epistularum sic: in officiis virorum illustrium præfectorum prætorio orientis et illyrici et urbis, officii proconsulum Asiæ et Achaiæ, officii præfecti augustalis, officii comitis orientis, officii comitis divinarum domorum, officii vicariorum thraciæ ponti Asiæ et Macedoniæ et Thesauriensium classis.

C.12.59.10.5 Item scrinii sacrorum libellorum: officii virorum illustrium magistrorum militum utriusque militiæ in præsenti, orientis et illyrici, invitatorum, admissionalium, memorialium omniumque pædagogorum, cellariorum, mensorum, lampadariorum eorum, qui sacris scriniis deputati sunt, decanorum partis augustæ, cursorum partis augustæ, officii virorum spectabilium ducum palæstinæ, mesopotamiæ, novi limitis phoenices, osrhoenæ, syriæ et augustæ euphratensis, arabiæ et thebaidis, libyæ, pentapoleos, utriusque armeniæ, utriusque ponti, scythiæ, mysiæ primæ, secundæ, daciæ, pannoniæ, officii virorum spectabilium comitum ægypti, pamphyliæ, isauriæ, lycaoniæ et pisidiæ.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑