Codex Iustinianus 12.57.7
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.
C.12.57.7pr. Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum attigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint.
C.12.57.7.1 Quod si ante debitum locum, qui huic functioni habetur obnoxius, vel ægri corporis labem vel defessæ senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit prætendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilio debetur expenderit.
C.12.57.7.2 Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiæ cingulo addicuntur infamiæ, ne integro peculio sub hac occasione lætentur, ita condignæ ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quæ extrema militiæ debetur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur. D.III
subscriptio non․ Mai․ Mediolani Timasio et Promoto conss․ [a․ 389]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
