Codex Iustinianus 12.57.3
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ Festo consulari Syriæ.
C.12.57.3 Solita cohortalibus syriæ privilegia, quæ a divo diocletiano porrecta sunt atque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagæ, non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus adscribendos, verum peracto labore militiæ, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta prærogativam his recusationis offerrimus.
subscriptio D․ VI Oct․ Valentiniano et Valente AA․ conss․ [a. 365 ?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
