Codex Iustinianus 12.57.12
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Isidoro pp.
C.12.57.12pr. Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur: liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunæ patriæ mancipandis.
C.12.57.12.1 Quod si quis ex his ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla præscriptione temporis muniatur præter eam scilicet, quæ ex quadraginta annis colligitur: sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare.
C.12.57.12.2 Sed nec ad aliam cohortalinus vel cohortalini filius audeat adspirare fortunam, cui maiorum suorum exempla præiudicant.
C.12.57.12.3 Sed etiam cunctos, qui diversarum rerum negotiationibus detinentur, trapezitas scilicet vel gemmarum argentique vestiumve venditores, apothecarios etiam ceterosque institores aliarum mercium quibuscumque ergasteriis adhærentes iubemus a provincialibus officiis removeri, ut omnis honor atque militia contagione huiusmodi segregetur.
subscriptio D․ III non․ April․ Constantinopoli Isidoro et Senatore conss․ [a․ 436]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
