Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.52.3

DE APPARITORIBUS PRÆFECTORUM PRÆTORIO ET PRIVILEGIIS EORUM.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Zoilo pp.

C.12.52.3pr. Cornicularii et primiscrinii, numerarii insuper, qui in officio tuæ sublimitatis per ordinem obsequiis militiæ terminatis desideratam laborum requiem sortiuntur, pro multis erga rem publicam sudoribus ab omnibus indictionibus tam militarium quam civilium iudicum semper habeantur immunes, etcivilium tantum iudicum, non etiam militarium iurisdictioni subiaceant.

C.12.52.3.1 Huic sanctioni addendum esse censemus, ut, si quis præfectianus dum militat vel post depositum cingulum sine testamento quod legibus comprobatur nullisque ab intestato successoribus derelictis fati munus impleverit, omnes eius patrimonii facultates provisione magnificæ tuæ sedis non fisci viribus, sed arcæ tui culminis rationibus vindicentur.

C.12.52.3.2 Scriniariis autem exceptoribus ceterisque, qui in officio tui culminis merent, cum in legione prima adiutrice nostra militant, audientiam tantummodo in causis in quibus pulsantur tuæ celsitudinis deputamus․ in provinciis vero commorantes rectoribus earum eos respondere iubemus, nisi publicum officium aliquod eis iniunctum sit.

subscriptio [a․ 444?]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑