Codex Iustinianus 12.51.1
inscriptio Imppp․ Theodosius Arcadius et Honorius AAA․ Rufino pp.
C.12.51.1pr. Tractoriæ cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant.
C.12.51.1.1 Nulli vero penitus cum necessariis sibi personis præbeantur, nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur: ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur
subscriptio ․ D․ VII k․ Sept Constantinopoli Arcadio A․ II et Rufino conss․ [a․ 392]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
