Codex Iustinianus 12.50.9
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA․ Floro pp.
C.12.50.9pr. Iudicibus faciendæ evectionis copiam denegamus, cum id tantum nostro numini et tuæ sedi nec non viro illustri magistro officiorum sit reservandum, cum neque præfecto urbis neque magistris militum neque ducibus neque vicariis nec cuiquam alii præter memoratas duas potestates hoc a nobis concessum sit.
C.12.50.9.1 His enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio præbituri sunt, quos in transmissione publicarum functionum prosecutores viderint constitutos: scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem viginti quinque auri libris, officia vero quinquaginta esse multandos.
subscriptio D․ X k․ Aug.Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. [a․ 382]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
