Codex Iustinianus 12.5.4
inscriptio Impp․ Leo A․ Pusæo pp.
C.12.5.4pr. Iubemus omnes, qui vel iam in sacrum cubiculum cuiuspiam liberalitate donati aliove titulo dati vel dandi principalibus obsequiis inhærere vel ante meruerunt vel postea meruerint, licet nulla interveniente scriptura, nulla confectione gestorum, postquam devotissimis cubiculariis fuerint sociati, ad condicionem libertatis ingenuitatisque rapiantur raptique videantur.
C.12.5.4.1 Hoc non solum circa superstites, sed etiam circa mortuos volumus custodiri․ nam cum hoc privilegium videatur principalis esse proprium maiestatis, ut non famulorum, sicut privatæ condicionis homines, sed liberorum honestis utantur obsequiis, periniquum est eos dumtaxat pati fortunæ deterioris incommoda.
C.12.5.4.2 Sed testamenta quidem ad similitudinem aliorum, qui ingenuitatis infulis decorantur, pro sua liceat eis condere voluntate. intestatorum vero nemo dubitet facultates utpote sine legitimis successoribus defunctorum fisci viribus vindicari.
C.12.5.4.3 Hæc omnia tunc diligenti observatione volumus custodiri, cum sponte suaque voluntate quis dederit eunuchum sacri cubiculi ministeriis adhæsurum.
C.12.5.4.4 Si vero cuidam fuerit violenter extortus, aut invito domino vel ignaro intra sacrum ausus sit militare cubiculum, liceat domino destinatum sacra ex lege cubiculariis interpellare iudicium et eum, quem probaverit nolente se vel inscio sacrum penetrasse cubiculum, ut suum famulum cum peculio consequatur.
C.12.5.4.5 Sed sicut læsis implorandi præsidii facultatem denegari non convenit, ita nec calumniandi viam patimur diutius esse patefactam. ideoque tempus quinquennii præfinimus, intra quoc contra eum suas debeant exercere quæstiones, ut, si medio tempore movere distulerint, ulterius eis tamquam in suum famulum vindicandi vel eius ut servi peculium vel bona quasi liberti copia denegetur.
C.12.5.4.6 Hæc omnia, quæ super devotissimis cubiculariis sancimus, etiam ad cubicularias, quæ a dominis in sacrum cubiculum datæ vel dandæ sunt, superstites atque mortuas extendi propagarique decernimus.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
