Codex Iustinianus 12.49.2
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA.ad Clearchum.
C.12.49.2pr. Qui numerarii appellari consueverant consularium ac præsidum dumtaxat, tabularii post hanc nostram sanctionem vocabuntur, scientes se tormentis esse subiectos, nisi iudicibus vel his, qui provecti nostro iudicio ad provincias venerint, vel exactoribus debitorum aut reliquorum modum frequenter ingesserint sub actorum testificatione: quos scire oportet cum his qui debitores sunt sese ad solutionem esse retinendos, nisi omnia debita ipsis fuerint indicantibus persoluta.
C.12.49.2.1 Triennii tamen spatio tabulariorum decet tempus omne concludi.
subscriptio D․ XIIII k․ Mart․ Constantinopoli Valentiniano et Valente AA․ conss․ [a․ 365]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
