Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.49.10

DE NUMERARIIS ACTUARIIS ET CHARTULARIIS ET ADIUTORIBUS SCRINIARIIS ET EXCEPTORIBUS SEDIS EXCELSÆ CETERORUMQUE IUDICUM TAM CIVILIUM QUAM MILITARIUM.

inscriptio Imp․ Zeno A․ Arcadio pp.

C.12.49.10pr. Nulli scriniario liceat pro tempore numerarios plus quam quaternis vicibus, nec his tamen continuandis, adiuvare: idemque hoc super chartulariis præbenda pro tempore numerariis opera observari decernimus, ita ut adiutorum quidem bienii, chartulariorum vero unius anni intervallo continuatio interrumpatur: nulla adiutoribus ad chartulariorum sollicitudinem, quam semel dedignati sunt, descendendi danda licentia: ita ut orientalis quidem tractus pro tempore numerariis non nisi ab his scriniariis, qui intra triginta viros a numerario retro numerandos, asianæ vero dioeceseos numerariis non nisi ab his, qui intraquinquaginta a numerario similiter retro numerandos inveniuntur, ponticæ vero et thracicæ dioeceseos passim et pro suo libitu ex omni multitudine eligendorum adiutorum tribuatur facultas.

C.12.49.10.1 Omnia sane commonitoria vel præceptiones aut evectiones seu quælibet publica instrumenta non solum adiutori, verum etiam provinciæ illius de qua disponitur tractatori inspiciendi itidemque subscribendi, aliorum quoque, qui una cum eo tractant, in eadem subscriptione mentione habenda, necessitatem incumbere.

C.12.49.10.2 Si quid autem sine hac observatione ex orientali vel asiano vel thracico scrinio fuerit emissum, falsi suspicione non careat: exceptis publicis instrumentis, quæ ex scrinio ponticæ dioeceseos emittuntur, quod in isdem instrumentis solum numerarium eiusdem dioeceseos eiusque adiutorem et chartularium subscribere magnitudo tua disposuit: ita ut, si quid huius legis fuerit violatum, numerarii quidem tam gradus sui quam sollemnitatum seu solaciorum universi anni iacturam, adiutores vero quinquaginta librarum auri et chartularii quindecim itidem librarum auri poenam subeant.

subscriptio [a․ 485-486?]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑