Codex Iustinianus 12.46.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ cum introisset principia et salutatus esset a præfecti et tribunis et viris eminentissimisis, acclamatum est.
C.12.46.1pr. Auguste constantine, deus te nobis servet: vestra salus nostra salus: vere dicimus, iurati dicimus.
C.12.46.1.1 Adunati veterani exclamaverunt: constantine auguste, quo nos veteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? constantinus a. dixit: magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere.
C.12.46.1.2 Victorinus veteranus dixit: muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur․ constantinus a․ dixit: apertius indica: quæ sunt maxime munera, quæ vos contumaciter gravant?
C.12.46.1.3 Universi veterani dixerunt: ipse perspicis scilicet․ constantinus a. dixit: iam nunc magnificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis eorum in nullo munere civili neque in operibus publicis conveniatur neque in nulla collatione neque a magistratibus neque vectigalibus.
C.12.46.1.4 In quibuscumque nundinis interfuerint, nulla ad venditionem proponenda dare debebunt.
C.12.46.1.5 Publicani quoque, ut solent agentibus super compellere, ab isdem veteranis amoveantur․ quiete post labores suos perenniter perfruantur.
C.12.46.1.6 Fisco nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret: sed liceat eis emere et vendere, optimis negotiis pecuniam tractare et mercimonia agitare, ut integra beneficia eorum sub sæculi nostri otio et pace perfruantur.
C.12.46.1.7 Sed etiam nullo munere civili, id est corporali sive personali, vel de portorio onere eos adfici concedimus.
subscriptio D․ K․ Mart․ in civitate Velovocorum Constantino A․ VI et Constantino C․ conss․ [a․ 320]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
