Codex Iustinianus 12.42.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ et C․ Æliano.
C.12.42.1pr. Ne cui liceat præpositorum vel tribunorum cohortium vel vicariorum et familiarium eorum tempore expeditionis quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque signis vel his etiam locis, in quibus pertendant, discedendi commeatum dare.
C.12.42.1.1 Si quis vero contra hanc legem facere ausus fuerit et militem contra interdictum commeatu dimiserit eo tempore, in quo barbarorum incursio extiterit, et tunc, cum præsentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam afuerit, capite vindicetur.
subscriptio D․ IIII k․ Mai․ Severo et Rufino conss․ [a․ 323]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
