Codex Iustinianus 12.40.9
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Nomo magistro officiorum.
C.12.40.9pr. Omnes, qui metata in suis domibus præstant, sive hospitia præbuerint metatoribus seu quolibet pacto satis eis fecerint, nullam vel pensionis vel discussionis domus gratia molestiam sustinere cogantur.
C.12.40.9.1 Deinde neminem volumus cuiuslibet loci vel ordinis in hac florentissima urbe domum propriam excusantem metatum sibi in alienis ædibus privilegio militiæ vindicare․ quod et in provinciis observari oportet.
C.12.40.9.2 Ceteris vero, quibus illustris dignitas sub cingulo vel citra cingulum pro solo honore delata est, excusandarum ædium licentiam penitus denegamus.
C.12.40.9.3 Hoc iuris in his etiam præcipimus observari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles novit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit illustres.
C.12.40.9.4 Scituris omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriæ domus impetraverit, ut a pensione etiam portionis tertiæ sit immunis,et militiæ causa metatum in alienis domibus sibi crediderit vindicandum, si quidem honore præditus excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis, quas fraudare conatus est: si vero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeretur, centum librarum auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione multabitur.
subscriptio D․ XVII k․ Febr․ Constantinopoli Theodosio A․ XVIII cons․ [a․ 444]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
