Codex Iustinianus 12.40.5
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Iohanni pp.
C.12.40.5pr. Devotum possessorem ab omni inquietudine liberamus.
C.12.40.5.1 Primo igitur omnium ad nullum prædium publicum vel privatum domus nostræ vel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus.
C.12.40.5.1A Licentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra commisit, ut eum, qui præparandi gratia ad possessionem venerit, expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suæ sciat esse concessum: recteque sacrilegium prior arceat, qui primus invenerit.
C.12.40.5.1B Administrantem vero eiusque officii proceres, quorum præcepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinaverit, in tempore proscribi debere censuimus.
C.12.40.5.2 Solam sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur, omniumque sit acceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas commanentium ulla ex parte prædium vexet.
C.12.40.5.3 Decem etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor ullus aut militans vel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postulaverit.
C.12.40.5.4 In tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque præbentibus impunitum esse non patiamur, si quid sponte contra præceptum nostrum probati fuerint obtulisse.
subscriptio D․ prid․ id․ Iun․ Ravennæ post consulatum Honorii VIII et Theodosii v․ AA․ [a․ 413]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
