Codex Iustinianus 12.40.2
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Hosio magistro officiorum.
C.12.40.2pr. In qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate submota duas dominus propriæ domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones, ut in tres domus divisæ partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exsequatur, tertia domino relinquenda․ plenum enim æquitate atque iustitia est, ut, qui aut successione fruitur aut empto vel extructione gaudet, electam præcipue iudicio suam rem teneat et relictam.
C.12.40.2.1 Ergasteria vero, quæ mercimoniis deputantur, ad prædictam divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitum iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant․ sane si stabulum, ut adsolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur.
C.12.40.2.2 Illustribus sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus: ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet, quive maluerit, divisionem arbitraria æquitate faciat, alter eligendi habeat optionem.
C.12.40.2.3 Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt præditi dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale præceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint.
subscriptio D․ VIII id․ Febr․ Constantinopoli Honorio IIII et Eutychiano conss․ [a․ 398]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
