Codex Iustinianus 12.40.10
inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ Vincomali magistro officiorum.
C.12.40.10pr. Hc lege sancimus, ut, si quis consularem et patriciam meruerit dignitatem, tres domos proprias dum superest habeat hospitum immunitate securas, heredes vero eius filii aut pater aut mater nepotes aut frater aut soror aut uxor duarum domorum suarum excusatione potiantur.
C.12.40.10.1 Si quis vero consulatu tantummodo gloriatur, duas semis domos suas immunes habeat: post fata vero eius memorati heredes unam semis domum suam habeant nullis hospitiis prægravatam.
C.12.40.10.2 Pari privilegio perfruatur cum memoratis heredibus, qui solius patriciæ dignitatis sine consulatu decoratur insignibus.
C.12.40.10.3 Præfectorii vero nec non et magistri militum duas domus suas habeant quoad vixerint hospitibus liberatas: heredes vero eorum memorati unam defendant domum suam simili excusatione munitam.
C.12.40.10.4 Magistri vero officiorum vel quæstores unam semis domum suam quoad vixerint habeant hospitum onere liberatam: heredes vero eorum prædicti unam ab hospitibus iure defendant.
C.12.40.10.5 Comites autem domesticorum et protectorum et sacrarum largitionum et privatarum et vir spectabilis primicerius notariorum singulas domus suas ab hospitum gravamine dum vivunt gaudeant esse securas: memorati vero heredes eorum mediam partem unius domus suæ sciant excusatione muniri, residuæ vero dimidiæ partis tertiam portionem hospitibus deputandam esse cognoscant.
C.12.40.10.6 Si qui illustres honorarias dignitates quascumque sine actu cælitus impetrarunt, æquo animo suas domus hospitibus post hanc legem pandant pro tertia quæ legibus præfinita est portione: exceptis videlicet ergasteriis, quæ in plateis vel angiportis esse noscuntur.
C.12.40.10.7 Quod in omnibus domibus quæ hospitales sunt observari iubemus: ita ut nemo vel ex sacro rescripto vel ex divina adnotatione seu pragmatica sanctione contra hanc legem uti possit excusationis auxilio.
C.12.40.10.8 His omnibus, quæ per hanc legem constituimus, in hac æterna urbe observandis.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
