Codex Iustinianus 12.37.16.pr
inscriptio Imp․ Anastasius A․ Longino magistro equitum ac peditum.
C.12.37.16pr. Per hanc divinam dispositionem iubemus eos, quibus ex officio tuæ sublimitatis militarium meritorum seu cuiuslibet præstationis committitur erogatio, in primis iurare pro iustitiæ ratione iniunctam sibi sollicitudinem peracturos.
C.12.37.16.1 Et secundum præsentem saluberrimæ nostræ dispositionis observationem solacium, sicut dictum est, publicum erogator manu sua sine ullo dolo vel fraude singulis militibus numeret, quatenus unusquisque miles accepto per suam manum solacio ipse cum actuario de negotiatione actuariis permissa secundum rationem agat iustitiæ.
C.12.37.16.1A Hoc videlicet observando, ut pro singulis solidis actuario, sive statim sive post unum duosve seu amplius annos restitutum fuerit debitum, minus quidem uno tremisse, pro temporis scilicet brevitate, pacisci liceat.
C.12.37.16.1B Amplius autem quam unum tremissem nullus actuarius pro quoquo tempore seu annorum spatio pacisci penitus permittatur, nec ulla possit actuarius machinatione pro temporis prolixitate unius quantitatem tremissis excedere.
C.12.37.16.1C Si qua tamen inter actuarium et militem super pactione seu negotiatione tempore erogationis emerserit dubitatio, iubemus eidem militi dandas pecunias ab erogatore principiis dari et non secundum obtinentem hactenus consuetudinem easdem pecunias vel ab erogatore vel ab actuario retineri, quatenus causa apud devotissima principia propositis sacrosanctis scripturis inter actuarium et militem tractetur, ut ex omni parte miles nullum damnum sub quacumque occasione præter quam id, quod eum ex iusta et permissa actuariis negotiatione debere constiterit, patiatur.
C.12.37.16.2 Super his vero, quos datis forte commeatibus abesse contigerit, hæc volumus observari, ut pecuniæ quæ erogandæ sunt usque ad triginta milites, quos tantummodo datis commeatibus dimitti sacra constitutio continet, apud devotissima principia sequestrentur, illorum scilicet tantummodo militum, quorum intra triginta commeatales viros constitutorum actuarius tempore erogationis pittaciautpote habita super pactione protulerit, quatenus, cum idem redierint milites, causa apud devotissima principia secundum præfatum modum tractata utriusque partis indemnitati similiter consuletur: non danda pro tempore tribuno licentia triginta viris amplius sub commeatus occasione dimittere.
C.12.37.16.3 Sin vero saluberrimam constitutionem offendendo amplius quam triginta viros datis commeatibus tribunus dimittere ausus fuerit, pecunias quidem, quæ post præfatorum triginta virorum numerum per commeatus dimissis militibus erogandæ fuerant, publicæ rationi erogatur non dubitet reportandas.
C.12.37.16.4 Sciat vero tribunus præter iam constitutas super huiusmodi facinore interminationes sese de propriis facultatibus singulis militibus, quibus ultra numerum triginta virorum sub nomine commeatuum eos dimittendo causam non consequendi publica solacia dederit, quidquid ob iniquam dimissionem amiserint,soluturum.
C.12.37.16.4A Nec prius idem tribunus ab eodem discedat numero, nisi omnes huiusmodi milites, id est quos post permissam triginta virorum quantitatem commeatus nomine dimiserit, indemnes in hac parte atque illæsos reddiderit.
C.12.37.16.5 Hoc etiam adiciendo, ut sub gestorum testificatione tam decem ex devotissimis principiis, primates eorum videlicet, quam unusquisque caput scholæ iuratus deponat, sub sua præstantia rem sicut superius dispositum est fuisse subsecutam, et sub obtutibus suis unumquemque militem solacium suum manu sua aberogatoris dextera suscepisse: et huiusmodi gesta relatione a viro clarissimo tribuno vel devotissimis principiis intra tres menses mittenda, ex quo profectus fuerit, numerandos ad nostram referat pietatem.
C.12.37.16.6 Hoc videlicet ante omnia curando, ut pro tempore erogator, postquam datæ fuerint ex publico pecuniæ, intra duos vel tres menses seu quattuor, pro qualitate scilicet spatiorum, commissam sibi sollicitudinem erogationis non dubitet faciendam: vel si ulterius apud se pecunias publicas differendo erogationem ausus fuerit retinere, sciat se modis omnibus damnum, quod ex negotiatione miles sustinuerit, ex propriis facultatibus militi soluturum.
C.12.37.16.7 scientibus his, qui præfatæ dispositionis observantiam sive in differenda ultra sigillatim definitum temporis spatium erogatione sive in qualibet alia parte fuerint egressi, non solum sese militiæ cinguli amissionem, verum etiam Facultatum quoque suarum publicationem pro tanto subituros flagitio: et insuper erogationum quoque sollicitudinem ab officio tuæ celsitudinis, si imperatoria violata fuerit dispositio, ad alios transferendam, si non idem officium, simulac huiusmodi fuerit a quolibet facinus perpetratum, ad notitiam nostræ mansuetudinis vel certe ad scientiam illustrissimæ magisteriæ referre curaverit potestatis, ut eiusdem apparitionis periculo tale flagitium principales minime possit aures latere, quatenus ex omni parte eodem delicto revelato, quicumque saluberrimas nostræ pietatis ordinationes ausus fuerit violare, interminatas minime possit poenas evadere: ita ut in singulis militibus, qui non observato in eorum persona tenore datæ dispositionis læsi fuerint, liceat sacratissimum nostrum, per unum forte vel etiam binos milites pro omnibus verba facturos, petere comitatum et porrectis precibus quod contra nostram dispositionem passi sunt approbare, eoque facto statutis violator imperatoriæ dispositionis suppliciis percellatur.
C.12.37.16.8 Illud præterea modis omnibus observari decernimus, ut erogator omnes pecunias, quæ mortuis militibus usque ad diem mortis eorum debitæ fuerant, secundum datam iam divalem dispositionem uxoribus vel liberis eorum non dubitet ministrandas.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
