Codex Iustinianus 12.37.14
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Constantio magistro militum.
C.12.37.14 His scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de ærariis annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora præberi oportet vel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restituti.
subscriptio D․ XIII k․ Dec․ Constantio et Constante vv․ cc․ conss. [a․ 414]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
