Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.36.1

DE CASTRENSI PECULIO MILITUM ET PRÆFECTIANORUM.

inscriptio Imp․ Alexander A․ Prisciano.

C.12.36.1pr. Si in potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quædam nomine eius emisti, ea tua esse non dubitatur․ PP.

C.12.36.1.1 Peculio autem castrensi cedunt res mobiles, quæ eunti in militiam a patre vel a matre aliisve propinquis vel amicis donatæ sunt, item quæ in castris per occasionem militiæ quæruntur.

C.12.36.1.2 In quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt nisi per militiæ occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt.

C.12.36.1.3 Matris autem hereditas, quamvis in militia delata sit, ad peculium castrense non pertinet.

C.12.36.1.4 In castrensi vero peculio prædium donatum non esse constat, quamvis empta ex castrensi peculio prædia eius condicionis efficiantur.

subscriptio PP․ id․ Nov․ Maximo II et Æliano conss․ [a․ 223]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑