Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.35.ult.2

DE RE MILITARI.

inscriptio Imp․ Anastasius A․ Iohanni magistro militum præsentalium.

C.12.35.18pr. Tam collatores et provinciales quam fortissimos milites prout oportet gubernari minimeque læsionem aliquam seu dispendium perpeti properantes necessarium esse perspeximus dicatissimos milites, qui de diversis præsentalibus numeris per orientis partes noscuntur consistere, virorum spectabilium ducum iussionibus oboedire, ut, quidquid emerserit, quod pro communi securitate curandum est, hoc protinus utpote militari præsidio in proximis locis constituto competens possit mereri remedium: ita videlicet, ut etiam agentibus causas tam criminaliter quam civiliter præfati milites iam non apud magnificam magisteriam per orientem potestatem vel ex sententiis seu præceptionibus eius, sed per interlocutiones seu dispositiones tam excelsæ tuæ sedis, sub cuius iurisdictione consistunt, quam eorundem ducum respondeant.

C.12.35.18.1 Eo scilicet observando, ut ad responsum, qui de officio tuæ sublimitatis huc usque ad prædictam magisteriam per orientem potestatem moris erat destinari, viris spectabilibus ducibus inhæsurus mittatur tam per se quam per adiutores suos eosdem iudices observare et iussiones eorum implere curaturus: licentia ei non deneganda, etiam ad responsum, qui de officio alterius viri excelsi magistri militum præsentalis pro hac nostra dispositione destinatur, in locis, in quibus apparitionis tuæ sublimitatis ad responsum non contigerit reperiri, suam sollicitudinem pro emergentibus maxime causis peragere.

C.12.35.18.1A Cuius etiam illi qui de altero officio mittendus est præbemus facultatem, ut non tantum per adiutores suos, id est ad responsum, sed etiam invicem se adiuvando nec publicis nec privatis causis vel exsecutionibus abesse videantur.

C.12.35.18.1B Ad singulos etenim duces ad responsum de apparitionibus vestris non prospeximus oportere destinari, ne per multitudinem eorum qualibet machinatione damna contra milites nostros augeri contingat.

C.12.35.18.2 Ut autem omnifariam tam publicæ commoditati quam fortissimis prospiciatur militibus, sportularum nihilo minus exactionem merito censuimus moderandam․ et iubemus nec ipsis ad responsum nec adiutoribus eorum pro criminalibus seu civilibus causis, etsi ex publicis causis descendere vel ad publicam causam pertinere dicantur, licere aliquid plus quam unum solidum a singulis vel nolentibus vel spontanea voluntate offerentibus suscipere militibus, ita ut, si universitas numeri seu principiorum monenda sit, duplicata quantitate tantummodo sportulas accipiant: in his etenim causis nec plures quam duos primates, quorum nomina semel ac primum gestis intervenientibus fuerint publicata, patimur conveniri, syndico videlicet, prout consuetudo deposcit legibusque cautum est, ordinando.

C.12.35.18.2A Hoc quoque adiecto, ut pro omnibus quibuslibet expensis ingressus in iudicio duciano faciendi unum tantum solidum nihilque amplius milites vel syndici litigantes dependere compellantur, ut huiusmodi solacium ad commodum ad responsum et eius adiutorum et exceptorum proficiat: nihil sibi usurpare vel suo nomine poscere vel viris devotis principibus, qui ducianum observant iudicium, vel duciana apparitione de præfatis litibus concedendis: ita videlicet, ut super litis expensis in personis etiam eorum, quicumque milites pulsare maluerint, eadem forma servetur.

C.12.35.18.3 Erit autem arbitrii atque æstimationis virorum spectabilium ducum pro qualitate negotiorum vel quantitate, quæ devotissimis militibus ab adversariis eorum ingeritur, vel suam audientiam interponere litigiis vel eorum discussionem dicatissimis principiis seu arbitris in locis degentibus committere.

C.12.35.18.4 Quibus viris spectabilibus ducibus et eos observantibus ad responsum seu adiutoribus eorum curæ sit, si quando ad eosdem duces milites fuerint arcessiti vel de locis in quibus constituti sunt movere præcepti, ne quolibet modo curiales seu collatores quibusdam adficiantur dispendiis, ita scilicet, ut pro militibus inspiciendis, quandocumque voluerint viri spectabiles duces etiam præsentales devotissimos milites adhibere, non immodicam multitudinem eorum tempore pacis convocare procurent.

C.12.35.18.5 Sin vero etiam necessitate poscente milites ad alia perveniant loca, læsionibus contra curiales seu collatores nihilo minus modis omnibus abstineant.

C.12.35.18.5A Et si tam eundo quam redeundo triginta tantum dies oportet eos proficisci, ipsi suas expensas sibi præbendas collatoribus seu curialibus minime prægravandis suscipere non cessent: sin autem ulteriore tempore in aliis locis necesse sit eos commorari, expensas eis ulterioris ut dictum est temporis, ad quæ pervenerint loca, ministrari.

C.12.35.18.6 Quoniam vero comperimus quosdam temerario atque iniquo proposito anteriore tempore certos e memoratis militibus tam in iudicio sublimitatis tuæ quam apud excelsam magisteriam per orientem potestatem in accusationem deduxisse et eos eodem tempore ad diversa quoque protraxisse iudicia diversasque super isdem personis isdemque causis et negotiis prolatas fuisse sententias, ne postea nihilo minus tantæ contra milites nostros insidiæ tantaque confusio querellis, quas eis ingeri contingit, generetur, nemini licere apud sedem magnitudinis tuæ accusatione contra militem seu milites præsentales deposita conventioneque oblata eundem vel eosdem milites criminaliter seu civiliter per iussionem virorum spectabilium ducum inquietare, antequam negotium ex priore actione prioreque conventione finem legitimum sortiatur․ D

C.12.35.18.6A Idemque versa vice observari, ut, si quidam miles seu milites præsentales iussione viri spectabilis ducis incusati ac moniti fuerint, licentia denegetur agenti postulationem seu accusationem in iudicio tuæ sublimitatis contra eundem militem vel eosdem milites deponere.

C.12.35.18.6B Nec si eundem vel eosdem tam criminaliter quam civiliter obnoxios esse firmaverit, facultatem eidem agenti superesse separatis intentionibus suis pro criminalibus quidem iudicium tuæ celsitudinis, pro civilibus autem viri spectabilis ducis seu versa vice occupare.

C.12.35.18.7 Si quis vero ad huiusmodi tam audacissimum tamque æquitati contrarium conamen prosiluerit, eum pro pecuniariis quidem negotiis iactura litis et damnorum quæ vitio eius contigerunt solutione percelli, pro criminalibus autem quasi calumniatorem convictum legum aculeos sentire.

C.12.35.18.8 Dispositiones autem ante latas non ad imminuendam potestatem magisteriæ per orientem administrationis, sed pro tuitione locorum ac securitate publica noscimur præstitisse, cum non dubium sit ipsos etiam duces, quibus fortissimi præsentales milites parare præcepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse constitutos

subscriptio ․ D․ k․ Ian․ Constantinopoli Anastasio A․ et Rufo conss․ [a․ 492]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑