Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.35.14

DE RE MILITARI.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Stilichoni magistro militum.

C.12.35.14pr. Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri․ sciant igitur comites vel duces, quibus regendæ militiæ cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros milites transferri non licere, sed ne ipsis quidem seu de comitatensibus legionibus seu de riparensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam attributam, nisi hoc augusta maiestas publicæ utilitatis gratia fieri iusserit: quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque convenit devenire․ D․ XIIII

C.12.35.14.1 Quod si contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint exigendas.

subscriptio D․ XIIII k․ April․ Mediolani Stilichone et Aureliano conss․ [a․ 400]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑