Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.35.13

DE RE MILITARI.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Romuliano pu.

C.12.35.13pr. Nemo miles ex his, qui præsentes divino obsequio nostræ clementiæ deputati sunt et qui in hac esse urbe præsente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel legionibus sunt, vel sibi vacet vel aliena obsequia sine nutu principali peragere audeat․ qui autem in huiusmodi facinore fuerint convicti, militia exuti poenas consentaneas luere compellantur: ii autem, qui in privato obsequio militem retinere fuerint reperti, quinque libris auri multæ nomine feriantur.

C.12.35.13.1 Sin vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostræ pervenerit ( aliter enim eos hoc facere vetamus), ilico se viris illustribus comitibus, sub quorum regimine constituti sunt, offerre festinet et causas profectionis exponat, ut et responsum cæleste mereatur et citam remeandi accipiat facultatem.

C.12.35.13.2 Si quos autem milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari præsides earum cognoverint, correptos faciant custodiri, donec de his clementiæ nostræ auribus intimetur et, quid fieri oporteat, decernamus.

subscriptio D․ k.Febr․ Constantinopoli Honorio A․ IIII et Eutychiano conss․ [a․ 398]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑