Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.33.7

QUI MILITARE POSSUNT VEL NON ET DE SERVIS AD MILITIAM VEL DIGNITATEM ADSPIRANTIBUS ET UT NEMO DUPLICI MILITIA VEL DIGNITATE ET MILITIA SIMUL UTATUR.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.12.33.7pr. Si quis servum suum dignitatem habere, quemadmodum militiam, fuerit passus, spolietur et dominio servi et iure, quod pervenit ad patronos.

C.12.33.7.1 Cui enim ferendum est homines a nostra manu donationes accipientes adhuc inter servos haberi et forte cum suis dominis nostram purpuram adorantes?

C.12.33.7.2 In his itaque casibus, in quibus non militia, sed dignitas volentibus dominis servis adquiritur, eadem iura reserventur, quæ antea posita sunt, ne videatur nostra sanctio aliquid habere imperfectum.

C.12.33.7.3 Sciant autem domini ad exemplum præteritæ nostræ constitutionis, quæ de huiusmodi servis loquitur, quod, nisi hoc intra triginta dies, ex quo hoc eis fuerit notum, manifestaverint et competentem iudicem adierint et spoliare eos dignitatibus curaverint, dominium eorum et ius patronatus amittant, nobis deliberantibus, postquam dominio fuerint servi liberati et inter ingenuos connumerati, si oportet eos habere dignitatem vel ea quasi indignos spoliari.

subscriptio D․ k․ Sept․ post Consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc. [a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑