Codex Iustinianus 12.33.5
inscriptio Imp․ Iustinus A․ Licinio magistro officiorum.
C.12.33.5pr. Eis quidem, quibus indultum hactenus demonstratur, quo binis aut ternis pluribusve mereantur cingulis non coniunctis e prisca consuetudine, sed absectis atque discrepantibus, detur electio, quem retinendum sibi potius censeant, quem deserendum cognoscant, ut in eo quod optaverint firmiter maneant, eo quod despexerint sine dubitatione reppellantur.
C.12.33.5.1 In posterum vero nemini prorsus facultas pateat eodem tempore plus quam unius ordinis nomen adfectare, interdicendis in commune cunctis ut dictum est binis pluribusve militiis, nec dignitatem coniungere cuilibet alii cingulo concedendis, ut et qui supplicandum de re vetita nobis existimaverint, poena decem librarum auri pro temeritate quamvis infructuosa plectantur, et qui susceperint iussionem augustam per subreptionem elicitam, quod nonnumquam contingit, decem librarum auri multa feriantur: scriniis etiam nec non officiis, quorum hæc intersit, si non restiterint et hanc pragmaticam legem obiecerint, decem librarum auri dispendio puniendis.
C.12.33.5.1A Si quid autem contra hæc perpetretur, sciant omnes, quod extra concessum admissum est aut actum fuerit vel notis conscriptum publicis, simile habeatur, ac si nec impetratum nec pronuntiatum omnino nec insertum esset ullis matriculis.
C.12.33.5.2 Scituris etiam omnibus, qui merentes in ordinibus armatis sive civilibus administrandas provincias seu regendos quoslibet numeros vel iam sunt seu de cetero fuerint iussione nostra sortiti et, ut servetur eis gradus, augusta promeriti sanctione, parem indulgendam sibi licentiam, postquam deposuerint sollicitudinem, aut in priore cingulo protinus persistendi, nullo vindicando titulo dignitatis, quem sollicitudo media præstiterint, aut retinendi splendorem, quem adquisierint administrationis obtentu, verum priore cingulo desistendi.
C.12.33.5.3 Monente tamen innata nobis clementia liberum esse cunctis prospeximus, si militia, qua decedendum est, inter eas habetur, quas volentibus licet distrahere, et in alios eam conferendi et pretia consequendi, prout in isdem agminibus consuevit hactenus.
C.12.33.5.4 Excipiendis videlicet nec deducendis in hanc perpetuo conservandam legem pragmaticam eis, qui binas militias simul compositas et sociali nexas consortio fuerint adsecuti, ut in viris dicatissimis scholaribus atque candidatis fieri moris est nec non in viris devotis laterculensibus et pragmaticariis vel a secretis contigit, quos memorialium etiam aut agentum in rebus adornat cingulus, et si qui simili stipendiorum iunguntur copula.
subscriptio D․ VIII k․ Ian․ Constantinopoli Iustino A․ iterum et Opilione conss․ [a․ 524]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
