Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.3.4

DE CONSULIBUS ET NON SPARGENDIS AB HIS PECUNIIS ET DE PRÆFECTIS ET MAGISTRIS MILITUM ET PATRICIIS.

inscriptio Imp․ Zeno A․ Sebastiano pp.

C.12.3.4pr. Sancimus viris excellentissimis conaularibus omnibus, qui iam facti sunt vel postea fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato videlicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam meruerint processione non novum aliquid vel quod nondum habeant adipisci, sed consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse beneficio videantur et adoranda nostra purpura vel in consequendis cunctis consulum honoribus et privilegiis ex anteriore tempore provectionis ordinem sibimet noverint vindicandum.

C.12.3.4.1 Hoc etiam observando, ut huiusmodi consul nec centum libras auri aquæductibus huius inclitæ civitatis pro tenore sacræ constitutionis præbendas, quas cum esset consularis præstiterat, consul postea creatus persolvere denuo compellatur

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑