Codex Iustinianus 12.3.2
inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ Sporacio comiti domesticorum et consuli.
C.12.3.2pr. Ordinem consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito, non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate deposita venerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta conspicerent.
C.12.3.2.1 Hoc ego exemplo etiam ceteros procedere consules volumus nec expendere eos sine effectu patimur
C.12.3.2.2 Cessante ergo ista spargendi vilitate amplissimi consules procedentes deinceps abstineant hoc errore perdendi, optimoque consilio operi necessario proficiat, quod erat incompetenter proiciendum.
C.12.3.2.3 Ad instaurationem itaque aquæductuum huius amplissimæ urbis centena pondo auri præstentur per singulos consulatus, ut et consul patriæ se dedisse noverit et data notum sit mansura esse perpetuo.
subscriptio [a․ 452]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
