Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.3.1

DE CONSULIBUS ET NON SPARGENDIS AB HIS PECUNIIS ET DE PRÆFECTIS ET MAGISTRIS MILITUM ET PATRICIIS.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus ad senatum urbis.

C.12.3.1pr. Antiquitus statutum est consularibus viris ceteros quidem honoratos ipsius trabeæ summitate, pares vero infulis consideratione tantum temporis anteire.

C.12.3.1.1 Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris prætendat auspicia, cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit.

C.12.3.1.2 Hoc observando et si iterata vice fastigia consulatus aliquis adscenderit: repetiti etenim fasces virtutes sæpe meriti comprobant, non augent, quia nihil est altius dignitate.

C.12.3.1.3 Quod si quis prior consul posteriori consuli eidemque patricio posthabitus patriciatum postea consequatur, vinci eum oportet qui prior meruit patriciatum, postquam iste honore patriciæ dignitatis decoratus est.>

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑