Codex Iustinianus 12.29.ult
inscriptio Imp․ Zeno A․ Longino magistro officiorum.
C.12.29.3pr. Quotiens super causa civili vel etiam criminali, ex sententia videlicet iudicii tui culminis, scholares vel eorum coniuges, sive adhuc vivent mariti sive post mortem eorum in viduitate constitutæ sunt, matresve eorum in viduitate permanentes aut liberi, qui non specialiter alterius iudicis iurisdictioni subiectam condicionem sortiti sunt, et servi ad eos pertinentes conveniuntur, minime eos easve extranei fideiussoris exactione vexari, sed pro consuetudine vetustissima et iugiter observata numerarium suæ scholæ fideiussorem præbere iubemus.
C.12.29.3.1 Hoc videlicet observando, ut in criminalibus causis quinque alios primates ex triginta viris, a primicerio usque ad tricesimum retro numerandis una cum numerario, volentes scilicet et non recusantes, præbeant fideiussores, aut recusantibus quinque sicut dictum est viris extraneus in criminibus tantummodo publicis fideiussor una cum numerario præbeatur: ita ut exsecutoribus non amplius ab his quam unus solidus, sive per se sive per procuratorem respondere maluerint, præbeatur.
C.12.29.3.1A In subeundis autem cognitionalibus certaminibus, quotiens causa fuerit arbitro delegata, pro contestatione litis unum solidum et pro definitione ab arbitro recitanda alterum unum et nihil amplius dari decernimus.
C.12.29.3.2 Quod si causa in iudicio tui culminis ab ipsa contestatione litis vel relatione iudicis aut appellatione interposita ventilatur, pro inducenda cognitione non amplius quam tres solidos, et chartarum vel recitandorum in cognitionibus instrumentorum nomine, editionis quin etiam gestorum duos tantummodo solidos dabunt.
C.12.29.3.3 Quotiens sane apud viros clarissimos provinciarum moderatores, ex delegatione scilicet sententiæ tuæ magnitudinis, contra viros fortissimos scholares vel eorum coniuges vel liberos vel servos cognitio celebretur, non amplius quam dimidiam partem consuetorum sumptuum præberi decernimus
C.12.29.3.3A Hoc etiam adiciendo, ut, qui acceptis commeatibus ad provincias profecti fuerint, usque ad quinque mensium spatium, intra quod ipsis erit remeandi licentia, nullam penitus actionem, super civili videlicet negotio (exceptis criminibus et tributariis functionibus) sustineant.
C.12.29.3.3B Ne tamen ibi quoque, post quinque scilicet commeatus menses, ex sententia iudicii tuæ magnitudinis conventi in exigendis fideiussoribus aliquod sentiant detrimentum, iuratoriæ eos cautioni iubemus committi.
C.12.29.3.4 Quotiens autem ex verbis et sine ulla scriptis prolata sententia idem fortissimi scholares vel eorum matres seu coniuges, ut dictum est, aut liberi vel servi moneantur, nihil ipsa exsecutione sportularum nomine penitus eos vel eorum matres seu coniuges aut liberos secundum superius datam distinctionem vel servos præbere decernimus.
C.12.29.3.5 Sed si talis sit negotii vilitas, ut etiam sine scriptis, consentientibus videlicet partibus, super ea possit cognosci, expectato sine scriptis, sicut dictum est, habendæ cognitionis eventu, si deteriorem calculum reportaverint, sportularum nomine unum tantummodo solidum exsecutori præstabunt.
C.12.29.3.6 Sin vero causæ qualitas in scriptis habendam cognitionem flagitaverit, in hoc necesse est casu interlocutione in scriptis proferenda ea, quæ superius de quantitate sportularum decidendarumque cognitionum disposita sunt, observari.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
