Codex Iustinianus 12.28.2
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Rufino pp.
C.12.28.2pr. De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis, memoriales etiam, qui in scriniis memoriæ epistularum libellorum sacrarumque dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum comitatensium singularumve urbium et officio admissionum et castrensis sacri palatii militant, privilegia volumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad honores vel munera municipalia devocentur․
C.12.28.2.1 Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel pentaprotiæ aut etiam tironis præstationem agnoscant.
C.12.28.2.2 Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiam censualibus vel personalibus vel corporalibus muneribus liberentur et habeant castrense peculium, sive adhuc palatium observant sive optata quiete donati sunt.
C.12.28.2.3 Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet militaribus videantur esse subnixi.
subscriptio D․ V k․ Mai․ Sirmio Constantino A․ V et Licinio C. conss․ [a․ 319]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
