Codex Iustinianus 12.28.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ palatinis bene meritis salutem.
C.12.28.1 A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia præbuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriæ epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri: ita ut, qui hæc contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur.
subscriptio D․ IIII k․ nov․ Triveris Volusiano et Anniano conss. [a․ 314]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
