Codex Iustinianus 12.24.1
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ ad Zosimum præsidem novæ Epiri.
C.12.24.1pr. Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probæ nomine posceretur, et in offerendis equis certam formam staturam ætatem proviciales nostri custodiendam esse cognoscant.
C.12.24.1.1 Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere interdictum est, illi dare stratoribus non timerent.
C.12.24.1.2 Officium quoque gravitatis tuæ centum argenti libris multabitur, si sciens prædictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariæ prodidisset.
subscriptio D․ XIII k․ Iul․ Apolloniæ Valentiniano et Valente AA. conss․ [a․ 373]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
