Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.22.2

DE CURIOSIS.

inscriptio Imp․ Constantius A et Iulianus C․ ad Taurum pp.

C.12.22.2pr. Agentes in rebus in curiis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores præceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicæ: ideoque solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere, et non ab alio penitus officio.

C.12.22.2.1 Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis contra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio․ quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu.

C.12.22.2.2 Demonstretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etiamsi quis nobis iubentibus festinare memoret in obsequium necessarium, nec prævaleat contumacia vel dignitas.

C.12.22.2.3 Ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis․ quod si forte aliquis æstimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur.

subscriptio D․ XV k․ Mai․ Mediolani Constantio A.VIIII et Iuliano C․ II conss․ [a․ 357]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑