Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.21.4

DE PRINCIPIBUS AGENTUM IN REBUS.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Valerio magistro officiorum.

C.12.21.4pr. Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi æstimant, etsi sæpe eodem officio fuerint ante perfuncti.

C.12.21.4.1 Et si quis agens in rebus post viginti quinque annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiæ finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholæ procilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur.

C.12.21.4.2 Sed in salutationibus iudicum concessibusque priores eos, qui per longæ militiæ metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posterioressint, esse præcipimus․ D

C.12.21.4.3 Nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerit versati, vicenarum librarum auri condemnatione contra eos proposita.

subscriptio D․ IIII k․ Febr․ Constantinopoli Theodosio A.XV et qui fuerit nuntiatus․ [a․ 436]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑