Codex Iustinianus 12.21.2
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Theodoto pu.
C.12.21.2 Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriæ dignitatis, ad principes specialiter revocari præcipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueverunt, censualium sollicitudine celebrari, nec aliquid præiudicium ex subreptivo rescripto supplicibus inferri.
subscriptio D․ XII k․ Iun․ Constantinopoli Olybrio et Probino conss․ [a․ 395]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
