Codex Iustinianus 12.21.1
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus Theodosius et Arcadius AAAA․ Cynegio pp.
C.12.21.1pr. Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus․ atque ideo officiales tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita.
C.12.21.1.1 Causarum etiam patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant, neve sub unius persona suscepti fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent.
C.12.21.1.2 Quod si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo iubemus inferri.
subscriptio D․ prid․ k․ Mart․ Constantinopoli Honorio np․ et Euodio conss․ [a․ 386]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
