Codex Iustinianus 12.20.4
inscriptio Imp․ Leo A․ Patricio magistro officiorum.
C.12.20.4pr. Ex eo, quo primum ducenæ vel centenariorum gradum in schola agentum in rebus militantes meruerint, desinant in sacratissima videlicet civitate constituti alterius iudicis cuiuslibet auctoritate pulsari, vel in alio quolibet examine præterquam viri magnifici magistri officiorum et cui forsitan ipse concesserit actionibus sui quisque adversarii respondere․ quod multo magis in criminalibus causis observari decernimus: absurdum est enim, ut in eius salutem vel existimationem valeat quisquam proferre sententiam, cuius de nulla re possit pecuniaria iudicare.
C.12.20.4.1 Huius autem beneficii prærogativam subadiuvis etiam, qui singulis inveniuntur temporibus, deferri iubemus, licet hanc in eorum persona more quoque vetere servari cognoverimus: ut tamen post depositum officium memoratum, si non inter centenarios numerentur, communi iam lege respondere non ambigant.
C.12.20.4.2 Prædictas autem omnes centenariorum personas in provincia repertas concessa nunc speciali fori prærogativa, nisi publicæ exsecutionis sollicitudo his iniuncta sit, uti prohibemus eosque ordinariorum etiam iudicum pro vetere iure sententiis oboedire præcipimus.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
