Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.20.3

DE AGENTIBUS IN REBUS.

inscriptio Imp․ Leo A․ Patricio magistro officiorum.

C.12.20.3pr. Matriculam agentum in rebus a tua celsitudine confectam amittentes iubemus, ne ducenarii plus quam quadraginta octo in cingulis habeantur in posterum: et numerum centenariorum ducenti viri, quos vocante tempore gradus competentes admiserint, parique modo biarchorum nomen meritumque ducenti quinquaginta viri dumtaxat, præterea circitorum trecenti et equitum quadringenti quinquaginta impleant.

C.12.20.3.1 Sit in æternum illa quoque fixa stabilisque tuæ sublimitatis dispositio, ut, si quis de numero ducenariorum, quos quadraginta octo quotannis esse censuimus, forsitan de luce migraverit, laborum eius fructum successores ab intestato vel ex testamento venientes luctui dispenset, et ita omnibus inter ceteros superstites potiantur solaciis, tamquam si vivus, qui hæc eadem diu speraverat, sibimet vindicasset: qua de causa locum etiam eius successorum intuitu vacare conveniet.

C.12.20.3.2 Nemo autem sine divali probatoria, quam codices in sacro nostro scrinio memoriæ positi debeant inserendam accipere, militaribus eiusdem devotissimæ scholæ stipendiis vel privilegiis potiatur.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑