Codex Iustinianus 12.19.ult
inscriptio Impp․ Iustinus et iustinianus AA․ Tatiano magistro officiorum.
C.12.19.15pr. Certæ quidem sunt dispositiones nostri numinis, quas super adiutoribus viri illustris pro tempore quæstoris nostri palatii, quorum obsequio res agitur quæstoria, dedimus.
C.12.19.15.1 Quarum prima quidem ad supplicationem eorundem adiutorum emissa numero eorum, qui erant illo tempore, quo preces nobis obtulerunt, neque aliquem eximi neque aliquem addi præcepit, præterquam si quis eorum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacræ memoriæ vel ad secundum locum in duobus aliis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum, provectus fuerit: nam his licere desistentibus ab adiutoris officio alios pro se quos voluerint adiutores subrogare ultimum locum in isdem adiutoribus obtenturos, licet superiorem in memoralibus habeant.
C.12.19.15.2 Altera vero per sacram pragmaticam facta est, per quam excelsæ memoriæ proculo viro suggerente præcipimus illos etiam adiutores posse in suum locum alios inducere, qui per aliquem fortuitum casum minus implere suum officium valeant, veluti senium vel morbum vel aliam necessariam causam: quod ex ipsorum adiutorum petitione idem magnificæ memoriæ proculus ad nos rettulit.
C.12.19.15.3 Sed in præsenti, ab aliis memorialibus tam in scrinio sacræ memoriæ quam in ceteris duobus sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum relatis aditi comperimus deminutionem eorundem adiutorum impediri per memoratam pragmaticam sanctionem et insuper venditionis quodammodo memorati officii locum introductum esse.
C.12.19.15.4 Quod ne de cetero fiat, præsentem sanctionem ad tuam magnitudinem mittimus, per quam iubemus illis tantummodo permissum esse secundum prius nostræ serenitatis rescriptum alios in suum locum subrogare, qui vel laterculensis gradum in scrinio memoriæ vel secundum locum in aliis duobus scriniis adepti fuerint, secunda nostra sanctione super hoc capitulo de cetero cessante: nulli danda licentia eorundem adiutorum, præterquam si ad memoratos gradus adscenderit, alium pro se isdem adiutoribus ex quocumque fortuito casu connumerare, ut eo modo ad veterem numerum idem adiutores redeant et duodecim quidem in scrinio sacræ memoriæ, septeni vero in aliis duobus sint, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum.
C.12.19.15.5 Illo videlicet observando, ne alius adiutor per quamcumque ambitionem his qui in præsenti sunt vel post eorum deminutionem, licet in veterem numerum redacti fuerint, addatur: nam si permutationem, licet fortuito casus inciderint, prohiberi disposuimus, multo magis prioribus manentibus alios introduci vetamus: ceteris scilicet anterioris sanctionis capitulis in suo robore permansuris.
subscriptio [a․ 527]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
