Codex Iustinianus 12.19.12
inscriptio Imp․ Anastasius A․ Celeri magistro officiorum.
C.12.19.12pr. In sacris scriniis militantes et parentes atque uxores eorum nec non liberos ex sententia tantummodo tuæ celsitudinis criminales et civiles intentiones agentium excipere iubemus, insuper etiam colonos seu adscripticios et servos eorum in hac regia urbe degentes eodem beneficio potiri, fidei pro tempore adiutoris viri spectabilis proximi vel unius ex statutis committendos: ita ut, si in provincia quicumque memorialis repertus fuerit, iuratoriæ cautioni committatur, etsi non possideat immobilem substantiam, servi nihilo minus et coloni ad eum pertinentes fidei eius tradantur.
C.12.19.12.1 Modum insuper sportularum ad mediocrem deduci quantitatem et exsecutoribus de schola agentium in rebus attribuendis unum solidum singulos usque ad finem negotii proque ingressu in iudicio tuæ magnitudinis quolibet modo faciendo duos solidos et pro editione gestorum exceptoribus dimidiam solidi partem et, si apud arbitrum negotium ventilari contigerit, ipsi quidem arbitrio unum solidum et nihil amplius, exceptoribus autem eum observantibus tam pro ipso quod implere videntur ministerio quam pro editione gestorum seu relationis vel definitionis tertiam partem solidi præbere sancimus: nec pro tempore virum spectabilem fisci patronum vel exsecutores, quibus imminendi litibus sollicitudo iniuncta est, quicquam ab his exigere seu profligare concedi: dimidia scilicet expensarum, quas in iudicio tui culminis a memoratis personis præberi statuimus, portione in iudiciis provincialibus ab his agnoscenda: ita ut, si de civilibus annonis vel tutela seu curatione vel novi operis nuntiatione litem eos subire contigerit, in maiore quidem iudicio ad similitudinem sumptuum, quos in iudicioeminentiæ tuæ dependere præcepti sunt, apud virum autem clarissimum præfectum annonæ seu fisci patronum urbicariæ magnificæ præfecturæ vel architectos pro modo eorum, quæ super arbitris et litibus apud eos exercendissuperius statuta sunt, solventes expensas nihil amplius agnoscere seu dependere cogantur.
C.12.19.12.2 Quæ omnia custodiri iubemus, sive per se sive per procuratores aut defensores lites exercere maluerint․ hæc, si prolata scriptis sententia moniti sunt.
C.12.19.12.3 Si vero ex depositione seu aliter quis eorum conventus fuerit, nihil eum vel scrinio viri clarissimi adiutoris vel cuilibet alii nomine sportularum offerre compelli.
C.12.19.12.3A Omnibus ante latis privilegiis postea, quibus per anteriores divorum principum sanctiones defenduntur, in persona tam eorum, qui adhuc militant et qui postea eandem militiam sortiti sunt, quam eorum, qui prædictam militiam gradu vocante iam deposuerunt vel postea deposuerint, servandis, ut eorum commodo ipsi quoque una cum uxoribus et liberis, colonis præterea et servis propriis perfruantur.
C.12.19.12.4 Et quoniam in controversiis, quas in iudiciis moveri contigerit, æqualitatem litigatoribus volumus servari, et adversariis eorum pro sumptibus et expensis similem ante latorum beneficiorum prærogativam custodiri.
C.12.19.12.5 Propter hanc etenim causam et viros devotos memoriales non tantum agendo in quolibet iudicio, sed etiam actiones ab aliis ingerendas excipiendo privilegiis a nobis indultis potiri decernimus.
C.12.19.12.6 His videlicet, qui militiam virorum devotissimorum memorialium gradu soluto deposuerunt seu deposuerint, et si quietis amore per provincias domicilium fovere maluerint, omnibus nihilo minus privilegiis, quæ huiusmodi personis per sacratissimam legem nuper promulgatam a nostra serenitate præstita sunt, muniendis et eorum commodis atque auxilio potituris.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
