Codex Iustinianus 12.17.3
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Sporacio comiti domesticorum․ peditum.
C.12.17.3pr. Si quis domesticorum nulla negotii publici abstrahente sollicitudine nec ei per commeatum sollemniter, ut abesset, facultate concessa biennium obsequiis serenitatis nostræ defuerit, is retrorsum in ordinem tractus inferiorem quinque sequentibus postponatur.
C.12.17.3.1 Si vero triennium eius absentia continuasse monstretur, usque ad decimum locum procul dubio regradetur․ quod si quadriennio tenus afuerit, novissimus collocetur․ quinquennio autem si fuerit devagatus, ipso iam cingulo spoliandus est․ indignum quippe est desides ac propriis tam diu muniis aberrantes, quos esse convenit adsiduos, numerari.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
