Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.16.ult

DE DECURIONIBUS ET SILENTIARIIS.

inscriptio Imp․ Anastasius A․ Polycarpo pp.

C.12.16.5pr. Iubemus clarissimorum silentiariorum militia præditos, etsi genitorum suorum in potestate sint constituti, quæcumque solaciorum sive emolumentorum vel donationum seu hereditatum nomine per militiam vel quamlibet eius causam his adquisita sunt vel fuerint, iure castrensis peculii possidere, nec ea posse velperentes superstites sibimet vindicare vel auferre, vel etiam post eorum obitum fratres vel alios heredes eorum quasi ad defunctorum dominium pertinentia in divisionem deducere: nec enim oportet labores eorum aliis fructum vel lucrum adferre.

C.12.16.5.1 Hac namque ratione simul et contemplatione nec ipsam militiam vel suffragium, quodcumque pro ea vel ab isdem viris devotis silentiariis vel a parentibus eorum vel quolibet alio datum est vel fuerit, ab his patimur in successionem defunctorum parentum conferri seu nomine collationis in medium easdem offerri pecunias vel his imputari.

C.12.16.5.2 Ad hæc de tutelis et curationibus eos excusari sancimus, ne alienarum rerum administrationem subire compellantur, qui propter nostra ministeria nec suis curam seu provisionem diligenter deferre possunt.

C.12.16.5.3 Liberos insuper eorum, qui dignitate virorum spectabilium comitum seu tribunorum decorati sunt vel fuerint, nullatenus nolentes administrationem præturæ suscipere seu peragere.

C.12.16.5.4 Omnibus videlicet antelatis privilegiis in persona non tantum in præsenti militantium, sed etiam postea eidem consortio inserendorum tam tempore militiæ quam post eam depositam observandis.

subscriptio [a․ 497-499]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑