Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 12.16.3

DE DECURIONIBUS ET SILENTIARIIS.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Flaviano pp.

C.12.16.3pr. Decurionibus et silentiariis, etiam si ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quæ iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius præceptione noveris esse firmata, non præiudicatura quacumque generalitate pragmatica.

C.12.16.3.1 Nec angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimæ præceptionis imponat auctoritas․ sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicti gravamine eos liberamus.

C.12.16.3.2 Domus quoque eorum non tantum in hac sacratissima urbe, sed in qualibet alia positas civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus: permissa eis veniendi ad comitatum licentia præter evocatoriæ securitatem․ multa decem librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse contemnenda.

C.12.16.3.3 His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter viros illustres senatores coeperint numerari, honore curiæ sine aliqua functione lætentur, immunitatisque gaudio plena dignitatis lætitia potiantur, ut dignitatem solam habeant ex senatu: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero ea privilegia consequantur, decuriones quoque tres.

C.12.16.3.4 Sed eos tunc demum perpotiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum per continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint.

subscriptio D․ VIIII k․ April․ Ravennæ Ætio et Valerio conss. [a․ 432]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑