Codex Iustinianus 11.9.4
inscriptio Imp․ Theodosius A․ Maxinino comes sacrarum largitionum.
C.11.9.4pr. Temperent universi, cuiuscumque sint sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quæ soli principi eiusque domui dedicatur.
C.11.9.4.1 Nec pallia tunicasque domi quis sericas contexat aut faciat, quæ tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt.
C.11.9.4.2 Proferantur ex ædibus tradanturque tunicæ et pallia ex omni parte texturæ cruore infecta conchylii․ nulla stamina subtextantur tincta conchylio, nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant․ Reddenda ærario holovera vestimenta virilia protinus offerantur.
C.11.9.4.3 Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatæ legis impunitas.
C.11.9.4.4 Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novæ constitutionis incurrat: alioquin ad similitudinem læsæ maiestatis periculum sustinebit.
subscriptio D․ XVII k․ febr․ Constantinopoli Victore vc․ cons. [a․ 424]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
