Codex Iustinianus 11.8.7
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA․ ad Eucherium.
C.11.8.7pr. Edicimus, ne qua mulier splendidioris gradus monetarii adhærens consortio decus nativæ libertatis amittat․ Quod si quam ab hac præceptione statutum nostræ perennitatis abduxerit, ea vel legitima admonita conventione discedat vel, si complexui monetarii putaverit inhærendum, non ambigat se et liberis præiudicaturam et eius condicioni esse nectendam.
C.11.8.7.1 Si qua vero originaria seu colonaria possessionis alienæ ignaro domino seu sciente monetario adsociabitur, ii conventi mox iuri agrorum debitas personas retrahere festinent vel de cetero sciant repetendi facultatem silentii sui coniventia perdidisse.
C.11.8.7.2 Sed ut monetario nullam extraneam necti volumus, ita et monetario patre susceptas prohibemus extraneis copulari.
subscriptio D․ Prid․ Id․ Mart․ Aquileiæ post consulatum Ausonii et Olybrii․ [a․ 380]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
