Codex Iustinianus 11.8.13
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Acacio comes sararum largitionum.
C.11.8.13 Si quis ex corpore gynæciariorum vel linteariorum vel linyphariorum monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium, freti dextræ triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimæ tuæ sedis obtutibus approbaverint: ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione iuxta formam cælitus datam beneficio principali fuerit absolutus, universi generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris futuram esse non dubitet.
subscriptio D․ VII K․ mart․ Constantinopoli Theodosio XII et Valentiniano II AA․ conss․ [a․ 426]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
