Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.72.1

DE CONDUCTORIBUS ET PROCURATORIBUS SIVE ACTORIBUS PRÆDIORUM FISCALIUM ET DOMUS AUGUSTÆ.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Basso pp.

C.11.72.1 Conductores hominesve augustissimæ domus nostræ, quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quæstionis emerserit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant actiones: nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantium aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent, nullive exsecutionis suæ turbulentum ministerium audeant commodare: non privatis se negotiis, non publicis misceant: nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultæ pertinaciæ sero pæniteat․ gravior enim poena constituenda est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata.

subscriptio D․ prid․ Non․ Mart․ Ravennæ Theodosio XII et Valentiniano II AA․ conss․ [a․ 426]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑