Codex Iustinianus 11.71.5
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Volusiano pp.
C.11.71.5pr. Prædia domus nostræ, si semel iure perpetuo vel nostra præceptione vel auctoritate illustris viri comitis ærarii privati apud aliquem fuerint vel iamdudum sunt collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet.
C.11.71.5.1 Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel sponte donaverit sive adnotatione sive pragmatica.
C.11.71.5.2 Cui si forte contra perpetuarium vir illustris comes privatarum, dum adlegabitur, adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus palatinum inferre cogatur officium.
C.11.71.5.3 Nec tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri, licet ingenti superare videatur augmento, possessio.
C.11.71.5.4 Iure igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel successione vel donatione sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive aliquando pervenerit, esse retrahendam.
C.11.71.5.5 Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem divinæ domus suæ imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, sive ipse iam meruit sive cuiuslibet tituli iure successit․ videtur enim suam concedere pensionem, non alteri nocere liberalitas, quæ possidentem iure perpetuo dominum vult vocari.
C.11.71.5.6 Sane si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri viro comite rerum privatarum possessionem videtur adeptus, non erit obstaculo principali largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum tempus alter forte conduxit.
C.11.71.5.7 Si vero pro tali prædio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.
C.11.71.5.8 Si vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam firmitatem.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
